previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

35. vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet, ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, [2?] armati cum silentio ad se [p. 482] convenirent. quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt,1hoc silentium, milites,” inquit, “omisso militari adsensu in me audiendo servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt in dextram partem taciti transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio. [3] nunc quae mente agitem audite. non fuga delatos nec inertia relictos hic vos circumvenit hostis: virtute cepistis locum, virtute hinc oportet evadatis. [4] veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis: erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis qui pauci pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis. [5] cum eo hoste res est qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis, [6?] nos tam paucos tot ipse2 milibus hominum nec ascensu arcuerit3 nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit. quem: videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet fallatis, immo necesse est; [7] in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis vestrae index quam consilii auctor sim. [8] neque enim maneatis an abeatis hinc deliberari potest, cum praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, [p. 484] si plus quam viros ac Romanos decet ferrum4 timeamus. [9] ergo una est salus erumpere hinc atque abire; id aut interdiu aut nocte faciamus oportet. ecce autem aliud minus dubium; [10] quippe si lux exspectetur, quae spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis, collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec profecto noctis aptissima hora est. [11] signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem iniecturi. [12] me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem quae duxit hue sequar fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum, in dextram partem pedibus transite. ”

1 A.U.C. 409-411

2 ipse ς: ipsi (corrected by A from ipsis) ω.

3 arcuerit ς: arcuerint A2: arguerit PFU: arguerint ω.

4 A.U.C. 409-411

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.27
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Signa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tessera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Harper's, Tessĕra
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BU´CINA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (16):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: