previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Helene Paridi

Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros,
     Non rescribendi gloria visa levis.
Ausus es hospitii temeratis advena sacris
     Legitimam nuptae sollicitare fidem!
5Scilicet idcirco ventosa per aequora vectum
     Excepit portu Taenaris ora suo,
Nec tibi, diversa quamvis e gente venires,
     Oppositas habuit regia nostra fores,
Esset ut officii merces iniuria tanti!
10      Qui sic intrabas, hospes an hostis eras?
Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur
     Rustica iudicio nostra querela tuo.
Rustica sim sane, dum non oblita pudoris,
     Dumque tenor vitae sit sine labe meae.
15Si non est ficto tristis mihi vultus in ore,
     Nec sedeo duris torva superciliis,
Fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi,
     Et laudem de me nullus adulter habet.
Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,
20      Spemque tori dederit quae tibi causa mei.
An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,
     Rapta semel videor bis quoque digna rapi?
Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;
     Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?
25Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;
     Excepto redii passa timore nihil.
Oscula luctanti tantummodo pauca protervus
     Abstulit; ulterius nil habet ille mei.
Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset
30      Di melius! similis non fuit ille tui.
Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,
     Et iuvenem facti paenituisse patet;
Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,
     Ne quando nomen non sit in ore meum?
35Nec tamen irascorquis enim succenset amanti? —
     Si modo, quem praefers, non simulatur amor.
Hoc quoque enim dubitonon quod fiducia desit,
     Aut mea sit facies non bene nota mihi;
Sed quia credulitas damno solet esse puellis,
40      Verbaque dicuntur vestra carere fide.
At peccant aliae, matronaque rara pudica est.
     Quis prohibet raris nomen inesse meum?
Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius
     Exemplo flecti me quoque posse putes,
45Matris in admisso falsa sub imagine lusae
     Error inest; pluma tectus adulter erat.
Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullus
     Error qui facti crimen obumbret erit.
Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.
50      Felix in culpa quo Iove dicar ego?
Sed genus et proavos et regia nomina iactas.
     Clara satis domus haec nobilitate sua est.
Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne
     Tantalidae Pelopis Tyndareique decus,
55Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,
     Quae falsam gremio credula fovit avem.
I nunc et Phrygiae late primordia gentis
     Cumque suo Priamum Laumedonte refer!
Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est
60      Quintus, is a nostro nomine primus erit.
Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,
     Non tamen haec illis esse minora puto.
Si iam divitiis locus hic numeroque virorum
     Vincitur, at certe barbara terra tua est.
65Munera tanta quidem promittit epistula dives
     Ut possint ipsas illa movere deas;
Sed si iam vellem fines transire pudoris,
     Tu melior culpae causa futurus eras.
Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,
70      Aut ego te potius quam tua dona sequar;
Utque ea non sperno, sic acceptissima semper
     Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.
Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,
     Quod per tam longas spes tua venit aquas.
75Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,
     Quamvis experiar dissimulare, noto
Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,
     Quos vix instantes lumina nostra ferunt,
Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis
80      Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.
A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi
     Signa supercilio paene loquente dari!
Et saepe extimui ne vir meus illa videret,
     Non satis occultis erubuique notis!
85Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:
     'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.
Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,
     Quod deducta mero littera fecit, amo.
Credere me tamen hoc oculo renuente negavi
90      Ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!
His ego blanditiis, si peccatura fuissem,
     Flecterer; his poterant pectora nostra capi.
Est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestque
     Velle sub amplexus ire puella tuos;
95Altera vel potius felix sine crimine fiat,
     Quam cadat externo noster amore pudor.
Disce modo exemplo formosis posse carere;
     Est virtus placitis abstinuisse bonis.
Quam multos credis iuvenes optare quod optas,
100      Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?
Non tu plus cernis, sed plus temerarius audes:
     Nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest.
Tunc ego te vellem celeri venisse carina,
     Cum mea virginitas mille petita procis;
105Si te vidissem, primus de mille fuisses.
     Iudicio veniam vir dabit ipse meo.
Ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus;
     Spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.
Ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,
110      Invitam sic me nec Menelaus habet.
Desine molle, precor, verbis convellere pectus,
     Neve mihi, quam te dicis amare, noce;
Sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri,
     Nec spolium nostri turpe pudoris ave!
115At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae
     Tres tibi se nudas exhibuere deae,
Unaque cum regnum, belli daret altera laudem,
     'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'
Credere vix equidem caelestia corpora possum
120      Arbitrio formam supposuisse tuo,
Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,
     Iudicii pretium qua data dicor ego.
Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me
     Maxima teste dea dona fuisse putem.
125Contenta est oculis hominum mea forma probari;
     Laudatrix Venus est invidiosa mihi.
Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis
     Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?
Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;
130      Tarda solet magnis rebus inesse fides.
Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;
     Proxima, me visam praemia summa tibi,
Nec te Palladios nec te Iunonis honores
     Auditis Helenae praeposuisse bonis.
135Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!
     Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.
Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno
     Illum, quem fieri vix puto posse meum.
Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,
140      Spemque sequi coner quam locus ipse negat?
Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem
     Di mihi sunt testeslusimus arte virum.
Nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,
     Fungitur officio littera nostra novo.
145Felices, quibus usus adest! ego nescia rerum
     Difficilem culpae suspicor esse viam.
Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnes
     In nostris oculos vultibus esse reor.
Nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,
150      Et quasdam voces rettulit Aethra mihi.
At tu dissimula, nisi si desistere mavis!
     Sed cur desistas? dissimulare potes.
Lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis
     Est data libertas, quod Menelaus abest.
155Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;
     Magna fuit subitae iustaque causa viae
Aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,
     'Quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'
Omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusque
160      Et tibi sit curae Troicus hospes,' ait.
Vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,
     Nil illi potui dicere praeter 'erit.'
Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis;
     Sed tu non ideo cuncta licere puta!
165Sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens
     An nescis longas regibus esse manus?
Forma quoque est oneri; nam quo constantius ore
     Laudamur vestro, iustius ille timet.
Quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,
170      Et melius famae verba dedisse fuit.
Nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta;
     Moribus et vitae credidit ille meae.
De facie metuit, vitae confidit, et illum
     Securum probitas, forma timere facit.
175Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque
     Simplicis utamur commoditate viri.
Et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas
     Est satis; in dubio pectora nostra labant.
Et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis,
180      Inque vicem tua me, te mea forma capit;
Et longae noctes, et iam sermone coimus,
     Et tu, me miseram! blandus, et una domus.
Et peream, si non invitant omnia culpam;
     Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!
185Quod male persuades, utinam bene cogere posses!
     Vi mea rusticitas excutienda fuit.
Utilis interdum est ipsis iniuria passis.
     Sic certe felix esse coacta forem.
Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!
190      Flamma recens parva sparsa residit aqua.
Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,
     Cumque nihil speres firmius esse, fugit.
Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,
     In non exhibitis utraque lusa toris.
195Tu quoque dilectam multos, infide, per annos
     Diceris Oenonen destituisse tuam.
Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te
     Quaerere, si nescis, maxima cura fuit.
Adde, quod, ut cupias constans in amore manere,
200      Non potes. expediunt iam tua vela Phryges;
Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,
     Qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.
Cursibus in mediis novitatis plena relinques
     Gaudia; cum ventis noster abibit amor.
205An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam
     Pronurus et magni Laumedontis ero?
Non ita contemno volucris praeconia famae,
     Ut probris terras inpleat illa meis.
Quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,
210      Quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?
Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor,
     Totque tui fratres Dardanidesque nurus?
Tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem,
     Et non exemplis anxius esse tuis?
215Quicumque Iliacos intraverit advena portus,
     Is tibi solliciti causa timoris erit.
Ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,
     Oblitus nostro crimen inesse tuum!
Delicti fies idem reprehensor et auctor.
220      Terra, precor, vultus obruat ante meos!
At fruar Iliacis opibus cultuque beato,
     Donaque promissis uberiora feram;
Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,
     Congestoque auri pondere dives ero!
225Da veniam fassaenon sunt tua munera tanti;
     Nescio quo tellus me tenet ista modo.
Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?
     Unde petam fratres, unde parentis opem?
Omnia Medeae fallax promisit Iason
230      Pulsa est Aesonia num minus illa domo?
Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,
     Non Idyia parens Chalciopeve soror.
Tale nihil timeosed nec Medea timebat!
     Fallitur augurio spes bona saepe suo.
235Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,
     Navibus a portu lene fuisse fretum.
Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam
     Ante diem partus est tua visa parens;
Et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo
240      Ilion arsurum praemonuisse ferunt.
Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque
     Parta per arbitrium bina tropaea tuum,
Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,
     Iudice te causam non tenuere duae;
245Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.
     Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.
An fera Centauris indicere bella coegit
     Atracis Haemonios Hippodamia viros
Tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira
250      Et geminos fratres Tyndareumque putas?
Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,
     A verbis facies dissidet ista tuis.
Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.
     Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!
255Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;
     Militia est operis altera digna tuis.
His ego, si saperem pauloque audacior essem,
     Uterer; utetur, siqua puella sapit
Aut ego deposito sapiam fortasse pudore
260      Et dabo cunctatas tempore victa manus.
Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,
     Scimus, quid captes conloquiumque voces;
Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.
     Et mora sit voto forsan amica tuo.
265Hactenus; arcanum furtivae conscia mentis
     Littera iam lasso pollice sistat opus.
Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,
     Quae mihi sunt comites consiliumque duae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1813)
load focus English (1813)
hide References (9 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Charles Simmons, The Metamorphoses of Ovid, Books XIII and XIV, 14.337
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: