next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda [2] audite caeli et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est filios enutrivi et exaltavi ipsi autem spreverunt me [3] cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui Israhel non cognovit populus meus non intellexit [4] vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum Israhel abalienati sunt retrorsum [5] super quo percutiam vos ultra addentes praevaricationem omne caput languidum et omne cor maerens [6] a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo [7] terra vestra deserta civitates vestrae succensae igni regionem vestram coram vobis alieni devorant et desolabitur sicut in vastitate hostili [8] et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quae vastatur [9] nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus [10] audite verbum Domini principes Sodomorum percipite auribus legem Dei nostri populus Gomorrae [11] quo mihi multitudinem victimarum vestrarum dicit Dominus plenus sum holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui [12] cum veneritis ante conspectum meum quis quaesivit haec de manibus vestris ut ambularetis in atriis meis [13] ne adferatis ultra sacrificium frustra incensum abominatio est mihi neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram iniqui sunt coetus vestri [14] kalendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea facta sunt mihi molesta laboravi sustinens [15] et cum extenderitis manus vestras avertam oculos meos a vobis et cum multiplicaveritis orationem non audiam manus vestrae sanguine plenae sunt [16] lavamini mundi estote auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis quiescite agere perverse [17] discite benefacere quaerite iudicium subvenite oppresso iudicate pupillo defendite viduam [18] et venite et arguite me dicit Dominus si fuerint peccata vestra ut coccinum quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus velut lana erunt [19] si volueritis et audieritis bona terrae comedetis [20] quod si nolueritis et me provocaveritis ad iracundiam gladius devorabit vos quia os Domini locutum est [21] quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena iudicii iustitia habitavit in ea nunc autem homicidae [22] argentum tuum versum est in scoriam vinum tuum mixtum est aqua [23] principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos [24] propter hoc ait Dominus exercituum Fortis Israhel heu consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis [25] et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stagnum tuum [26] et restituam iudices tuos ut fuerunt prius et consiliarios tuos sicut antiquitus post haec vocaberis civitas iusti urbs fidelis [27] Sion in iudicio redimetur et reducent eam in iustitia [28] et conteret scelestos et peccatores simul et qui dereliquerunt Dominum consumentur [29] confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis [30] cum fueritis velut quercus defluentibus foliis et velut hortus absque aqua [31] et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae et opus vestrum quasi scintilla et succendetur utrumque simul et non erit qui extinguat

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: