previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum, “quamvis non curarem quid in Hispania fieret,” tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero?

[2] de Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor, sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex Apollodori puto posse inveniri.

[3] de Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater? nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum?

de Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti.

ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
45 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: