Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
venit ille ad me καὶ μάλα κατηφής. et ego, “ σὺ δὲ δὴ τί σύννους; ” “rogas?” inquit, “quoi iter instet et iter ad bellum idque cum periculosum tum etiam turpe!” “quae vis igitur?” inquam. “ aes ” inquit “alienum et tamen ne viaticum quidem.” hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille, “sed me maxime angit avunculus.” “quidnam?” inquam. “quod mihi” inquit “iratus est.” “cur pateris?” inquam, “malo enim ita dicere quam cur committis?” “non patiar” inquit, “causam enim tollam.” et ego, “rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.” “quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.” “feliciter velim” inquam “teque laudo. sed quando?” “nihil ad me” inquit “de tempore, quoniam rem probo.” “at ego” inquam “censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.” [2] “ faciam ” inquit “ut censes.” hic dialogus sic conclusus est. [3] sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum effandum. Eatur; μὴ σκόρδου. videbimus te igitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.