Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus. “ gratis ” inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.