Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆς πολιτείας fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸς Ἐνυάλιος occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶς de pacis simulatae periculis disserentem.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.