previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[19] nam de Appio quod scribis sicuti de Caesare te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris. tametsi possum vel absenti: recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, quom illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi: “Ubi no/minabit Phae/driam, tu pa/mphilam
conti/nuo; si quando i/lla dicet "Phae/driam
intro/mittamus co/missatum," pa/mphilam
canta/tum provoce/mus; si lauda/bit haec
illi/us formam, tu hu/ius contra de/nique
par pro/ pari refe/rto, quod eam mo/rdeat.
sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque adprobantibus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: