This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] ut igitur debere me facere hoc intellegas, cum primum M. Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit ; deinde, ut se corroboravit, duae causae accesserunt quae meam in illum benevolentiam augerent, una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria deinde, quod mature se contulit in societates publicorum quod quidem nollem ; maximis enim damnis adfectus est sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi fecit amicitiam nostram firmiorem. deinde versatus in utrisque subselliis optima et fide et fama iam ante hanc commutationem rei p. petitioni sese dedit honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.