[23]
itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate
a M. Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de
Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae1.
vellem2 dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo
ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit
aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem
dictus est adiutor fuisse et conscius, P. Asicius, iudicio est
liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit
non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui
non modo a facti3 verum etiam a conscientiae suspicione
afuit? et, si Asicio causa4 plus profuit quam nocuit invidia,
huic oberit maledictum tuum5 qui istius facti non modo
suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.