previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11.

animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem, L. Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen non numquam verebar ne illa subtiliter ad1 criminandum inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet2. dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui3 in reliqua vita mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac causa pertristis quidam4 patruus, censor, magister; obiurgavit M. Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis, iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea quod egomet tam triste illud, tam5 asperum genus orationis horrebam. [26] ac prima pars fuit illa quae me minus movebat, fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere6. neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse7 Caelium dixit. fera quaedam sodalitas et plane pastoricia8 atque agrestis germanorum Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando, ut ne quis9 id forte nesciat timere videantur10! [27] sed haec omitto11; ad illa quae me magis moverunt respondeo12.

deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam13 lenior14, plusque disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est attentius. nam P. Clodius, amicus meus, cum se gravissime vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus15 ageret tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam16 eius eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe, respondeo17 primum precario, si licet, si fas est defendi a me eum qui nullum convivium renuerit18, qui in hortis fuerit19, qui unguenta sumpserit, qui Baias viderit.


1 subtilis et ad B

2 ad animos ... accederet] animos ... accenderet h

3 et qui ςg2: ut qui cett.

4 quidam om. ς

5 illud tam ς: illud et tam Pπδ

6 idem dicere P2πδ: idem d ... P1

7 esse sodalem ς

8 pastoricia BP2πδ: pa ... P1: pastoralis coni. Halm

9 ne quis P1: ne quis si ς: ne si quis P2πδ

10 videantur Abram: videatur Pπδ

11 omitto ς: omittam Pπδ

12 respondebo b2ψ

13 etiam scripsi: et ea Pπδ: et eo Kayser

14 alienior ς (fort. et a causa alienior)

15 inflammatus fort. inflatius

16 probem ς

17 respondebo Donatus ad Ter. Hecyram iv. I. 30

18 renuerit hδ: reminierit P: inierit ςeg

19 qui ... fuerit Donatus: om. Pπδ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: