previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [3]

ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et1 detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate M. Caelius2 notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus3 facile ipse respondet4; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam hodieque5 haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus. [4] equitis autem Romani6 esse filium criminis loco7 poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. nam quod de pietate dixistis, est ista quidem8 nostra9 existimatio sed iudicium certe parentis. quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat. [5] nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesentiPraestutiani10 maiores honores habuerunt, iudices11, quam12 absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse13 fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,


1 causa et Bake: causae ς: causa Pπδ

2 M. ς, Lambinus: om. Pπδ

3 etiam sine...tacitus ed. R: et sine...tacitus ς: et sine...et tacitus Pπδ

4 respondit ςb2ψ

5 summam hodieque ςP1ψ2: summamque hodie P2πδ

6 autem Romani Quintil. xi. I. 28: Romani autem Pπδ

7 criminessloco P1: criminis in loco coni. Halm (contra Quintil.

8 ista quidem ς, Lambinus: quidem ista Pπδ

9 vestra b, Halm

10 Praestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ: Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622)

11 iudices ς: om. Pπδ

12 quam per ς

13 iecisse ex legisse P: egisse Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: