[75]
in hoc flexu quasi aetatis — nihil enim occultabo
fretus humanitate ac sapientia vestra — fama adulescentis
paululum1 haesit ad metas notitia nova eius2 mulieris
et infelici vicinitate et insolentia voluptatum, quae, cum
inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae
fuerunt, subito se non numquam profundunt atque eiciunt3
universae. qua ex vita vel dicam quo ex sermone — nequaquam
enim tantum erat quantum homines loquebantur —
verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque
extulit, tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut
eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.