[21]
neque ego id1 dico
ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse2
debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod
viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant
lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si
causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo
vobis quoque3 causam putare esse iustam alieno dolori
potius quam vestrae fidei consulendi. iam4 quae sit multitudo
in foro, quae genera, quae studia, quae varietas
hominum videtis5. ex hac copia quam multos esse arbitramini
qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum
aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam
navare, testimonium polliceri?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.