10.
[25]
ibis tandem aliquando quo te iam pridem
tua ista1 cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim
tibi haec res adfert dolorem, sed quandam incredibilem
voluptatem. ad hanc te amentiam natura peperit, voluntas
exercuit, fortuna servavit. numquam tu non modo otium
sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. nactus
es ex perditis atque ab omni non modo fortuna verum
etiam spe derelictis conflatam improborum manum.
[26]
hic
tu qua laetitia perfruere, quibus gaudiis exsultabis, quanta in
voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque
audies virum bonum quemquam neque videbis!2 ad huius
vitae studium meditati illi sunt qui feruntur labores tui,
iacere humi non solum ad obsidendum stuprum verum
etiam ad facinus obeundum, vigilare non solum3 insidiantem
somno maritorum verum etiam bonis otiosorum. habes
ubi ostentes tuam4 illam praeclaram patientiam famis, frigoris,
inopiae rerum omnium quibus te brevi tempore confectum
esse senties.
[27]
tantum profeci5, cum te a consulatu reppuli,
ut exsul potius temptare quam consul vexare rem publicam
posses, atque ut id quod esset6 a te7 scelerate susceptum
latrocinium potius quam bellum nominaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.