previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [31] etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. nunc1 si ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus rei publicae. Vt saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique iactantur, si aquam gelidam biberunt2, primo relevari videntur, deinde multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus qui est in re publica relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet3. [32] qua re secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, quod4 saepe iam dixi, secernantur5 a nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani6, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius cuiusque quid de re publica sentiat. polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis. [33]

hisce ominibus7, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua8 peste ac pernicie cumque eorum exitio qui se tecum omni scelere parricidioque iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. tu9, Iuppiter, qui isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem huius urbis atque imperi vere nominamus, hunc et huius socios a tuis10 ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium11 arcebis et homines bonorum inimicos, hostis patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.


1 nunc scripsi: hic CAVβtx: quod ahou: fort. hoc

2 biberunt α: biberint cett.

3 ingravescit βux

4 quod α: id quod cett.

5 discernantur βux

6 praetoris urbani pr. urbis CA (urb' C): p. r. Va: om. t

7 ominibus Paris. 15138 in mg.: omnibus cett.

8 cum tua αh: et cum tua βγ

9 tu αh: tum tu βγ

10 tuis α: tuis aris (sacris o) cett.

11 omnium αho2: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: