previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. indiciis expositis atque editis, Quirites1, senatum consului de summa re publica2 quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. et quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis, Quirites, quid senatus censuerit exponam. [14] primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis periculis sit liberata. deinde L. Flaccus et C. Pomptinus praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset. atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui3 omnes praesentes erant in custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium qui est ex eis colonis4 quos5 Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium6 Chilonem qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re publica conservata reliquorum mentis sanari posse arbitraretur. [15] atque etiam supplicatio dis immortalibus pro singulari eorum merito meo nomine decreta est, quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit, et his decreta verbis est7: 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam bello liberassem.' quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus8 conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta9, haec una conservata re publica10 constituta est. atque illud quod faciendum primum fuit factum atque transactum est. nam P. Lentulus, quamquam patefactis11 indiciis, confessionibus12 suis, iudicio senatus non modo praetoris ius verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut quae religio C. Mario, clarissimo viro, non fuerat quo minus C.13 Glauciam de quo nihil nominatim erat decretum praetorem occideret, ea nos religione in privato P. Lentulo puniendo liberaremur.


1 Quirites om. ao

2 re p. rei p. h: rei p. salute γ

3 qui hγ: om. αβ

4 colonis l: coloniis cett.

5 quos Naugerius: quas mei

6 Annium Halm (cf. Sall. Cat. 50): Manlium codd.: Magium Sylvius (cp. Fam. iv. 12, 2)

7 est, Quirites, quod tx

8 supplicationibus mei: del. Halm

9 gestae (-e a) Val1

10 rei p. C

11 patefacta a: patefacta re coni. Halm

12 et confessionibus hγ

13 C. tux: om. cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: