[14]
primum mihi gratiae verbis amplissimis aguntur,
quod virtute, consilio, providentia mea res publica maximis
periculis sit liberata. deinde L. Flaccus et C. Pomptinus
praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem,
merito ac iure laudantur. atque etiam viro forti, conlegae
meo, laus impertitur, quod eos qui huius coniurationis
participes fuissent a suis et a rei publicae consiliis removisset.
atque ita censuerunt ut P. Lentulus, cum se
praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti
C. Cethegus, L. Statilius, P. Gabinius qui1 omnes praesentes
erant in custodiam traderentur; atque idem hoc
decretum est in L. Cassium qui sibi procurationem incendendae
urbis depoposcerat, in M. Ceparium cui ad
sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum,
in P. Furium qui est ex eis colonis2 quos3 Faesulas
L. Sulla deduxit, in Q. Annium4 Chilonem qui una cum
hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione
versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo
primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
atque ea lenitate senatus est usus, Quirites, ut ex tanta
coniuratione tantaque hac multitudine domesticorum hostium
novem hominum perditissimorum poena re publica conservata
reliquorum mentis sanari posse arbitraretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.