previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [16]

nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existimare debetis omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis periculis concidisse. quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P. Lentuli somnum1 nec L.2 Cassi adipes3 nec C. Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam. ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu dum urbis moenibus continebatur. omnia norat, omnium aditus tenebat; appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. erat ei4 consilium ad facinus aptum, consilio autem neque lingua neque manus5 deerat. iam ad certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat. neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat: nihil erat quod non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem ferre poterat. [17] hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum, tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissemdicam id quod sentio, Quiritesnon facile hanc tantam molem mali a cervicibus vestris6 depulissem. non ille nobis Saturnalia constituisset, neque tanto7 ante exiti ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque commisisset ut signum, ut litterae suae testes8 manifesti sceleris deprehenderentur. quae nunc illo absente sic gesta sunt ut nullum in privata domo furtum umquam sit tam palam inventum quam haec in tota9 re publica coniuratio manifesto comprehensa10 est. quod si Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam, dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum11 ille in urbe hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio, tanto silentio liberassemus.


1 somnum b1: somnium cett.

2 L. γ: C. cett.

3 adipes γ: alipes CAmg: aupes V: om. A1hβ (in lac. A

4 ei et αls: om. b

5 neque manus neque lingua ah (contra Schol.

6 vestris cervicibus bs

7 tanti htx

8 testes denique tux

9 in tota αhot: tanta in βux

10 comprehensa Nohl: inventa comprehensa α: inventa atque comprehensa ho: inventa atque deprehensa βtux

11 cum dum βux

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: