[32]
memoria teneo Milesiam quandam mulierem,
cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis1
accepta pecunia partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei
capitalis esse damnatam; nec2 iniuria quae spem parentis,
memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae,
designatum rei publicae civem sustulisset. quanto est
Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio dignus! si quidem
illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit,
hic autem idem illud effecit per alieni corporis mortem3
atque cruciatum. ceteri non videntur in singulis hominibus
multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus est
qui in uno corpore pluris4 necaret.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.