[4]
equidem quod
ad me attinet, quo me vertam nescio1. negem fuisse illam2
infamiam iudici corrupti? negem esse illam rem agitatam
in contionibus, iactatam in iudiciis, commemoratam in senatu?
evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam
penitus insitam, tam vetustam? non est3 nostri ingeni,
vestri auxili est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa
fama quasi in aliqua perniciosissima flamma atque
in communi incendio subvenire.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.