[37]
quem enim possumus imperatorem1
ullo in numero putare cuius in exercitu centuriatus veneant2
atque venierint? quid hunc hominem magnum aut amplum
de re publica cogitare qui pecuniam ex aerario depromptam
ad bellum administrandum aut propter cupiditatem provinciae
magistratibus diviserit aut propter avaritiam Romae
in quaestu reliquerit3? vestra admurmuratio facit, Quirites4,
ut agnoscere videamini qui haec fecerint; ego autem nomino
neminem; qua re irasci mihi nemo poterit nisi qui ante
de se voluerit5 confiteri. itaque propter hanc avaritiam
imperatorum quantas calamitates, quocumque ventum sit6,
nostri exercitus adferant7 quis ignorat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.