previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. [46] age vero illa res quantam declarat eiusdem hominis apud hostis populi Romani auctoritatem, quod ex locis tam longinquis tamque diversis tam brevi tempore omnes huic se uni dediderunt1! quod a communi2 Cretensium legati, cum in eorum insula noster imperator exercitusque esset, ad Cn. Pompeium in ultimas prope terras venerunt3 eique se omnis Cretensium civitates dedere velle dixerunt! quid? idem iste Mithridates nonne ad eundem Cn. Pompeium legatum usque in4 Hispaniam misit? eum quem Pompeius legatum semper iudicavit, ei quibus erat molestum5 ad eum potissimum esse missum speculatorem quam legatum iudicari6 maluerunt. potestis igitur iam constituere, Quirites7, hanc auctoritatem multis postea rebus gestis magnisque vestris iudiciis amplificatam quantum apud illos reges, quantum apud exteras nationes valituram esse existimetis. [47]

reliquum est ut de felicitate quam praestare de se ipso8 nemo potest, meminisse et commemorare de altero possumus9, sicut aequum est homines de potestate deorum, timide et pauca dicamus. ego enim sic existimo, maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque10 magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. de huius autem hominis felicitate quo de11 nunc agimus hac utar moderatione dicendi, non ut in illius potestate fortunam positam esse dicam sed ut praeterita meminisse, reliqua sperare videamur, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. [48] itaque non sum12 praedicaturus quantas ille res domi militiae13, terra marique quantaque felicitate gesserit, ut eius semper voluntatibus non modo cives adsenserint, socii obtemperarint, hostes oboedierint, sed etiam venti tempestatesque obsecundarint; hoc brevissime dicam, neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot14 et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt15. quod ut illi proprium ac perpetuum sit, Quirites, cum communis salutis atque imperi tum ipsius hominis causa, sicuti facitis, et velle16 et optare debetis. [49]

qua re cum et bellum sit ita17 necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum, et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit18 eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis19, Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis20 ab21 dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis?


1 huic uni dederunt H

2 a communi Gulielmius: communi H: om. cett. (de communi Cretensium cf. Bull. de Corr. Hell. xiii. pp. 58, 59, 74)

3 ultimas terras pervenerunt H

4 in ad Et

5 erat molestum H: semper erat (erat semper E) molestum Etδ: erat permolestum Klots

6 iudicare Manutius

7 Quirites om. H

8 ipse H

9 possimus Eπ

10 ceterisque H: et ceteris cett.

11 quo de de quo E

12 non sum non solum T: om. E

13 militiae HE: militiaeque cett.

14 quot quotque ET

15 contulerunt δπ

16 et velle H: velle cett.

17 sit ita HE: ita sit cett.

18 et cum ei... in quo sit ut... in eum quo sit H: fort. et eum... in quo sit

19 dubitabitis E2b

20 vobis om. δπ

21 ab ETπς: a Hbψ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: