previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. [54]

quae civitas umquam1 fuit antea, non dico Atheniensium quae satis2 late quondam mare tenuisse dicitur, non Carthaginiensium qui permultum classe ac maritimis3 rebus valuerunt, non Rhodiorum quorum usque ad nostram memoriam disciplina navalis et gloria permansit4, quae civitas, inquam, antea tam tenuis aut tam parvola5 fuit quae non portus suos et agros et aliquam partem regionis atque orae maritimae per se ipsa defenderet? at hercules6 aliquot annos continuos ante legem Gabiniam ille populus Romanus7, cuius usque ad nostram memoriam nomen invictum in navalibus pugnis permanserit, magna ac multo maxima parte non modo utilitatis sed etiam8 dignitatis atque imperi caruit. [55] nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque9 superarunt omnibusque10 navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque11, vicerunt, ei nullo in loco iam12 praedonibus pares esse poteramus. nos qui13 antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus14 tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus15 nostris sed etiam Appia iam via carebamus16. et eis temporibus nonne17 pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere18, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!


1 umquam fuit antea H: antea umquam fuit cett.

2 satis longe H

3 maritimisque δ

4 permansit Lambinus: remansit codd. inquam ς mg., Halm: umquam cett.

5 aut tam parvola scripsi: aut tam parvula insula H: tam parva insula cett.: quae tam parva insula Manutius

6 hercules H: hercule cett.

7 Romanus hrodius H

8 etiam H: om. cett.

9 Persenque Hψ: Persemque cett.

10 omnibusque om. H

11 simul in maritimis rebus homines exercitatissimosque vicerunt H

12 iam om. H

13 nos qui HE: nos quoque qui cett.

14 Delus HT: Delos Eδ

15 portubus Eb

16 provinciis... carebamus de provinciis... caperebamur (i. e. capiebamur, cf. §§33, 53) H

17 nonne H: non cett.

18 escendere H: ascendere cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: