previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. [127] in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium1 fuisse fingeret, ut eum apud adversarios occisum esse diceret, ut his de2 rebus a legatis Amerinorum doceri L. Sullam passus non sit. denique etiam illud suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, iudices, licitum erit, aperietur. [128] opinor enim esse in lege quam ad diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla3 redierunt nosque ab isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices, haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci mederi debeam, reduviam4 curem5. non enim laborat de pecunia, non ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit. [129] verum quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio6. quae enim mihi ipsi7 indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex8 animi mei sensu ac dolore pronuntio; quae ad huius vitae casum causamque9 pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.


1 Sex. Ernesti: om. codd.

2 his de ed. R. Stephani: hisce codd.: hisce de Ascens. (2)

3 nulla ratione ψ2

4 redii viam ς

5 curem s, ed. R: cure (-ae A) mei

6 pro Sex. edd. VR: Sex. codd.

7 ipsi om. ω

8 ex Naugerius (2): et codd.

9 vitae casum causamque vitae discrimen casumque w: vitae causamque ω: vitae causam Ruhnken: vitam causamque Richter pertinent Eberhard: pertineant (-eat σφω) codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: