[40]
Caesar1, quod fieri solet in tantis periculis, temptare
ecquonam2 modo dicendo misericordiam tuam commovere3
possim. nihil opus est. occurrere solet ipsa
supplicibus et calamitosis, nullius oratione evocata. propone
tibi duos reges et id animo contemplare quod oculis
non potes: dabis profecto id misericordiae quod iracundiae
denegasti. multa sunt monumenta clementiae tuae, sed
maxime4 eorum incolumitates quibus salutem dedisti. quae
si in privatis gloriosa sunt, multo magis commemorabuntur
in regibus. semper regium nomen in hac civitate sanctum
fuit, sociorum vero regum et amicorum sanctissimum.
quod nomen hi reges ne amitterent te victore timuerunt,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.