[11]
cum audiret
senatus consentientis auctoritate arma sumpta1, consulibus,
praetoribus, tribunis plebis, nobis2 imperatoribus rem publicam
defendendam datam, movebatur animo et vir huic
imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat,
in qua etiam suam esse inclusam videbat. in summo tamen
timore quiescendum esse3 arbitrabatur. maxime vero perturbatus
est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis4
consularis—sic enim ei nuntiabatur5—cunctum senatum,
totam Italiam effusam6. talibus enim nuntiis et rumoribus
patebat ad orientem via nec ulli veri7 subsequebantur. nihil
ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et
pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum8 hominum
contra dignitatem tuam. quae cum ita essent, tamen usque
eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum9 litteraeque
venerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.