[72]
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam
sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut
nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam
nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni
palam clamare ac mentiri gloriose liceret: 'occidi1, occidi,
non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris,
quia nimis amplecti plebem videbatur2, in suspicionem
incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae
magistratum per seditionem abrogavit3, quorum interfectores
implerunt4 orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum—
auderet enim dicere, cum patriam periculo suo5 liberasset—
cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae
feminae comprehenderunt;
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.