[8]
an est quisquam qui hoc ignoret,
cum de homine occiso quaeratur, aut negari solere omnino
esse factum aut recte et iure factum esse defendi? Nisi vero
existimatis dementem P. Africanum fuisse qui, cum a C. Carbone
tribuno plebis seditiose in contione1 interrogaretur quid
de Ti. Gracchi morte sentiret, responderit2 iure caesum
videri. neque enim posset aut Ahala ille Servilius aut
P. Nasica aut L. Opimius aut C. Marius3 aut me consule
senatus non nefarius haberi, si sceleratos civis4 interfici nefas
esset. itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis
fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui
patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum
sententiis non solum divina5 sed etiam sapientissimae deae
sententia liberatum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.