[21]
non
fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret
Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque
alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse
illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi
omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur
infirmior fides reconciliatae gratiae. multa etiam alia vidit,
sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
fortiter iudicaturos. itaque delegit ex florentissimis ordinibus
ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit
in iudicibus legendis amicos meos. neque enim hoc
cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris1 legendis id
adsequi potuisset, etiam si cupisset. non enim mea gratia
familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt,
propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum
multis2; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res
publica nos coniunxit cum bonis. ex quibus ille cum optimos
viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere
arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.