[29]
fit obviam Clodio
ante fundum eius hora fere undecima aut non multo secus.
statim complures cum telis1 in hunc faciunt de loco superiore
impetum; adversi2 raedarium occidunt. cum autem hic de
raeda reiecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet,
illi qui erant cum Clodio gladiis eductis, partim
recurrere ad raedam ut a tergo Milonem adorirentur3, partim,
quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt
eius servos qui post erant; ex quibus qui animo fideli in
dominum et praesenti4 fuerunt, partim occisi sunt, partim,
cum ad raedam pugnari viderent, domino5 succurrere prohiberentur,
Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et
re vera putarent, fecerunt id servi Milonis—dicam enim
aperte6 non derivandi criminis causa, sed ut factum est—nec
imperante nec sciente nec praesente domino7, quod suos
quisque servos in tali re facere voluisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.