[45]
quem
ad modum igitur eum dies non fefellit? dixi equidem
modo. dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti
nihil erat. vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium
illo ipso quo est profectus die: itaque antevertit1. at quo
die? quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius
mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille,
quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus
approperaret, numquam reliquisset. ergo illi ne causa
quidem itineris, etiam causa manendi2; Miloni manendi
nulla facultas, exeundi non causa solum3 sed etiam necessitas
fuit4. quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic
Clodium Milo ne suspicari quidem5 potuit?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.