[16]
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo
probem—quis enim1 id quidem potest?—sed quia rationem
habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset
M. Antonius2, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei
minus valere, quod mihi heri per illum non licuit3—doceret
me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse
Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis
et libellis se uno auctore prolatis, ne4 prolatis quidem
sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille
in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse
voluit, pro nihilo habebuntur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.