[34]
quod videmus etiam in fabula illi ipsi1 qui
'oderint, dum metuant' dixerit2 perniciosum fuisse. Vtinam,
M. Antoni3, avum tuum meminisses! de quo tamen audisti
multa ex me4 eaque5 saepissime. Putasne illum immortalitatem
mereri voluisse, ut propter armorum habendorum licentiam
metueretur? illa erat vita, illa secunda fortuna, libertate esse
parem ceteris6, principem dignitate. itaque, ut omittam res
avi tui prosperas, acerbissimum eius supremum diem malim7
quam L. Cinnae dominatum, a quo ille crudelissime est
interfectus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.