7. ab hoc igitur viro1 quisquam bellum timet qui,
ante quam nos id coacti suscepimus, in pace iacere quam in
bello vigere maluit? quamquam ille quidem numquam
iacuit neque2 hoc cadere verbum in tantam virtutis praestantiam
potest. erat enim in desiderio civitatis, in ore, in
sermone omnium; tantum autem aberat a bello ut, cum
cupiditate libertatis Italia arderet, defuerit civium studiis
potius quam eos in armorum discrimen adduceret. itaque
illi ipsi si qui sunt qui tarditatem Bruti reprehendant tamen
idem moderationem patientiamque mirantur.
[15]
sed iam video quae loquantur; neque enim id occulte
faciunt. timere se dicunt quo modo ferant veterani exercitum
Brutum habere. quasi vero quicquam intersit inter
A. Hirti, C. Pansae, D. Bruti, C. Caesaris et hunc exercitum
M. Bruti. nam si quattuor exercitus ei de quibus dixi
propterea laudantur quod pro populi Romani libertate arma
ceperunt, quid est cur hic M. Bruti exercitus non in eadem
causa reponatur3? at enim veteranis suspectum nomen est
M. Bruti. magisne quam Decimi? equidem non arbitror.
etsi est enim Brutorum commune factum et laudis societas
aequa, Decimo tamen eo4 iratiores erant ei qui id factum
dolebant quo minus ab eo5 rem illam dicebant fieri debuisse6.
quid ergo agunt nunc7 tot exercitus nisi ut obsidione Brutus
liberetur? qui autem hos exercitus ducunt? ei, credo, qui
C. Caesaris8 res actas9 everti, qui causam veteranorum prodi
volunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.