[15]
quapropter, ut invitus saepe dissensi a Q. Fufio1,
ita sum eius sententiae libenter adsensus: ex quo iudicare
debetis me non cum homine solere, sed cum causa dissidere.
itaque non adsentior solum sed etiam gratias ago
Fufio: dixit enim severam, gravem2, re publica dignam
sententiam: iudicavit hostem Dolabellam; bona censuit
publice possidenda. quo cum addi nihil potuisset3—quid
enim atrocius potuit, quid severius decernere4?—dixit
tamen, si quis eorum qui post se rogati essent graviorem
sententiam dixisset, in eam se iturum. quam severitatem
quis potest non laudare?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.