[22]
id enim restabat,
ut relicto, deserto, prodito. ego vero mentionem
omnino provinciarum factam dico alienissimo tempore.
quamvis enim intentus animus tuus sit, C. Pansa, sicut est,
ad virum1 fortissimum et omnium clarissimum liberandum,
tamen rerum natura cogit2 te necessario referre animum
aliquando ad Dolabellam persequendum et partem aliquam
in Asiam et Syriam derivare curae et cogitationis tuae. si
autem fieri posset, vel pluris te animos habere vellem quos
omnis ad Mutinam intenderes. quod quoniam fieri non
potest, isto te3 animo quem habes praestantissimum atque
optimum nihil volumus nisi de Bruto cogitare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.