[24]
'acerbissimum
vero est1 te, A. Hirti, ornatum2 beneficiis Caesaris et
talem ab eo relictum qualem ipse miraris.' equidem
negare non possum a Caesare Hirtium ornatum, sed illa
ornamenta in virtute et in industria3 posita lucent. tu vero
qui te ab eodem Caesare ornatum negare non potes, quid
esses, si tibi ille non tam multa tribuisset? ecquo te tua
virtus provexisset, ecquo genus4? in lustris, popinis, alea,
vino tempus aetatis omne consumpsisses, ut faciebas, cum
in gremiis mimarum mentum mentemque5 deponeres. 'et
te, o puer.' puerum appellat quem non modo virum sed
etiam fortissimum virum sensit et sentiet. est istuc quidem
nomen aetatis, sed ab eo minime usurpandum qui suam
amentiam puero6 praebet ad gloriam. 'qui omnia nomini
debes.' debet vero solvitque praeclare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 vero est (e~e t) st: est vero cett.
2 ornatum ed. Gryph.: ornatum esse codd.
3 in industria s: om. in cett.
4 genus genus vitae Schelle: ingenium vrsinus: industria Pluygers
5 mentum mentemque sv, Arusian. K. vii. p. 466: mentem mentumque cett.
6 puero scripsi: pueri t: huic ns: puero huic b nomini b1t: eius nom. nsv: nom. eius b2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.