[47]
quod si partium certamen esset, quarum
omnino nomen exstinctum est, Antoniusne potius et Ventidius
partis Caesaris defenderent quam primum Caesar,
adulescens summa pietate et memoria parentis sui, deinde
Pansa et Hirtius, qui quasi cornua duo tenuerunt Caesaris
tum cum illae vere partes vocabantur? hae vero quae
sunt partes, cum alteris senatus auctoritas, populi Romani
libertas, rei publicae salus proposita sit, alteris caedes bonorum,
urbis1 Italiaeque partitio?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 urbis om. t
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.