[43]
'nec1 Lepidi societatem violare, piissimi hominis.'
tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam
bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut
Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil
agis—quamquam adfirmare de altero difficile est—de
Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene
sperabo, dum licebit. revocare te a furore2 Lepidus voluit,
non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem,
sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in
lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum
inducis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.