[3]
atque animadverto, patres conscripti,
quosdam huic favere sententiae quorum ea mens idque
consilium est ut, cum videant gloriosissimum illum D.
Bruto futurum diem quo die propter eius salutem redierimus,
hunc ei fructum eripere cupiant, ne memoriae posteritatique
prodatur propter unius civis periculum populum
Romanum ad saga isse, propter eiusdem salutem redisse
ad togas. tollite hanc: nullam tam pravae sententiae
causam reperietis. vos vero, patres conscripti, conservate
auctoritatem vestram, manete in sententia, tenete vestra
memoria quod saepe ostendistis, huius totius belli in unius
viri fortissimi et maximi vita positum esse discrimen.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.