[33]
non
recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. tanta enim
res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum
laude non comparem. quid enim beatius illis quos tu
expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam
desertus aut tam inhumanus qui illos, cum1 accesserint, non
adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes
qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae
fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae
tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non
immortalitatis memoria prosequantur? tu vero ascribe me
talem in numerum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cum ed. Crat. (in mg.): quo codd.: quoquo Angelius
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.