[51]
nam cum
L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentem1
et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis
ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis,
tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis
vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua
multi minoribus in peccatis occiderunt. in te2, M. Antoni,
id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibus3
exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum
more maiorum. et tu apud patres conscriptos contra me
dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem,
tu hostis rei publicae iudicatus? commemoratio illius tui
sceleris intermissa est, non memoria deleta. dum genus
hominum, dum populi Romani nomen exstabit—quod
quidem erit, si per te4 licebit5, sempiternum—tua illa pestifera
intercessio nominabitur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.