[87]
at etiam
ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori
perpetuo, M. Antonium1 consulem populi iussu regnum
detulisse; Caesarem uti noluisse. iam iam minime miror
te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam
lucem; cum perditissimis latronibus non solum de2 die sed
etiam in diem bibere3. Vbi enim tu in pace consistes?
qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu,
quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? ideone
L. Tarquinius exactus4, Sp. Cassius, Sp. Maelius5, M. Manlius
necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non
est, rex Romae constitueretur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.