[88]
sed ad auspicia redeamus, de quibus1 Idibus2 Martiis fuit
in senatu Caesar acturus. quaero: tum tu quid egisses?
audiebam equidem3 te paratum venisse, quod me de ementitis
auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares
esse dicturum. sustulit illum diem fortuna rei publicae4.
num etiam tuum5 de auspiciis iudicium interitus Caesaris
sustulit? sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas
ingressa erat oratio praevertendum6 est. quae tua fuga,
quae formido praeclaro7 illo die, quae propter conscientiam
scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum
qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum
recepisti!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.