[93]
Vbi est septiens miliens quod est in1 tabulis quae sunt ad
Opis2? funestae illius quidem pecuniae, sed tamen quae
nos3, si eis quorum erat non redderetur, a tributis posset
vindicare. tu autem quadringentiens sestertium quod
Idibus Martiis debuisti quonam modo ante Kalendas
Aprilis debere desisti4? sunt ea quidem innumerabilia5
quae a tuis6 emebantur non insciente te, sed unum egregium
de rege Deiotaro, populi Romani amicissimo, decretum in
Capitolio fixum: quo proposito nemo erat qui in ipso
dolore risum posset continere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 est in V: in D
2 Opis patebat D
3 quae nos post redd. hab. D
4 ubi est ... desisti post § 96 acta defendimus transposuit Nägelsbach
5 sunt ea ... defendimus (§ 96) om. D: ante sunt ea hab. V (e § 97) quid ego de commentaris Caesaris infinitos quiden numerabilibus cyrigraphis Caesaris loquar (sic)
6 a tuis Faernus: ad ius V: a diversis Poggius
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.