[97]
quid ego de commentariis
infinitis, quid de innumerabilibus chirographis
loquar? quorum etiam institores1 sunt qui ea tamquam
gladiatorum libellos palam venditent. itaque tanti acervi
nummorum apud istum construuntur ut iam expendantur,
non numerentur pecuniae. at quam caeca avaritia est!
nuper fixa tabula est qua civitates locupletissimae Cretensium
vectigalibus2 liberantur, statuiturque ne post M. Brutum
pro consule3 sit Creta provincia. tu mentis4 compos, tu
non constringendus? an5 Caesaris decreto Creta post
M. Bruti decessum potuit liberari, cum Creta nihil ad
Brutum Caesare vivo pertineret? at huius venditione
decreti—ne nihil actum putetis—provinciam Cretam perdidistis.
omnino nemo ullius rei fuit emptor cui defuerit6
hic venditor.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.