[21]
P. Clodium meo consilio interfectum esse dixisti. quidnam
homines putarent, si tum occisus esset cum tu illum in foro
inspectante1 populo Romano gladio insecutus es negotiumque
transegisses, nisi se ille in scalas tabernae librariae
coniecisset eisque oppilatis impetum tuum compressisset?
quod quidem2 ego favisse me tibi fateor, suasisse ne tu
quidem dicis. at Miloni ne favere quidem potui; prius
enim rem transegit quam quisquam eum3 facturum id suspicaretur4.
at ego suasi. scilicet is animus erat Milonis ut
prodesse rei publicae sine suasore non posset. at laetatus
sum. quid ergo? in tanta laetitia cunctae civitatis me
unum tristem esse oportebat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.