[74]
hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto
Caesaris prohibuerunt. haerebat nebulo: quo se
verteret non habebat. quin1 his ipsis2 temporibus domi
Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur
esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens
questus est. proficiscitur in Hispaniam Caesar
paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis
diebus. ne tum quidem sequeris. tam bonus gladiator
rudem tam cito3? hunc igitur quisquam qui in suis partibus,
id est in suis fortunis, tam timidus fuerit4 pertimescat?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.