previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. quae vero profectio postea, quod iter paludati, quae vitatio oculorum, lucis, urbis, fori, quam misera fuga, quam foeda, quam turpis! praeclara tamen senatus consulta illo ipso1 die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina vero opportunitas ut, quae cuique apta esset, ea cuique obveniret. [25] praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui de praesidio consulum2 senatusque referatis, meritoque vestro maximas vobis gratias omnes et agere et habere debemus. qui enim periculo carere3 possumus in tanta hominum cupiditate et audacia? ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum? familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus, et P. Naso, omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam4 Antoni sortitionem fuisse iudicaverunt. quod idem fecit L. Philippus, vir5 patre, avo maioribusque6 suis dignissimus; in eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Turranius7; idem fecit Sp. Oppius8; ipsi etiam qui amicitiam M. Antoni veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius9, senatus auctoritati se obtemperaturos esse dixerunt. [26] quid ego de L. Cinna loquar? cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam, qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo et constanti C. Cestius10 repudiavit. qui sunt igitur reliqui quos sors divina delectet? T. Annius11, M. Gallius12. O felicem utrumque! nihil enim maluerunt13. C. Antonius Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat semper14 in ore provinciam. C. Calvisius15 Africam. nihil felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M. Cusini Sicilia16, Q. Cassi Hispania. non habeo quid suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas fuisse.


1 illo ipso Vc: in illo ipso ns: in ipso illo t

2 consulis V

3 carere metu et periculo D

4 nullam... provinciam om. V1

5 vir om. V1

6 maioribus t

7 C. Turranius V: M Anturranius D: M' Turran. Gruter

8 Sp V: P. D

9 M. Vehilius V: vel D

10 C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st

11 T. cn1s: L. Vn2: om t

12 Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)

13 maluerunt V: metuerunt D

14 semper habebat D

15 Calvisius (-iss- c) D: Celusius V

16 M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: